- SUBULO
- SUBULOapud Plin. l. 11. c. 37. Sparsit haec in ramos ut cervorum; aliis simelicia tribuit, ut in eodem genere subulonibus ex argumento dictis: Graece est ὁ σπαθίνης vel πατταλίας, cervus videl. secundô annô cornua edens simplicia ac recta, molliaque eadem et lanugine vestita, Gall. brocard: nam hrocae iis sunt verua. Nempe subulae etiam instrumentum fossorium est, et acutum, quô terra eruitur, et lapides primô rudimentô punguntur, priusquam poliantur, ὄρυξ Graecis oppapa quoque Latinis: unde subulis impoliti lapides, apud Auctores de Limitibus. hinc itaque, cornua illa recta et simplicia in cervis bimulis, subulas et ferulas Latini, Graecis ςπαθας et παττάλους, Galli hodie daguas, uti in capreis brocas, vocârunt. Verum, quia cornua haec recta quidem, interim non acuta sunt, suspicatur Salmas. apud Plinium, potius vode hâc feram indigitari, quae Graecis ὄρυξ hinc dicta, unicô cornu suô non male refert illius, quod diximus, ferramenti formam: namque illud et simplex, et rectum, atque insuper acutum est. Quam in rem vide eum ad Solin. p. 222. et seqq. nec non supra in voce Oryx.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.